monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 5 > Psalmi, 54 > 36 > ad Corinthios I, 15 > sectio 12 > sectio > 21 > 34 > 45 > Ioannes, 20 > Lucas, 7 > ad Romanos, 5 > 8 > Actus, 13 > sectio 11 > Isaias, 1 > 8 > sectio 6 > Matthaeus, 2 > 37 > 4 > 25 > sectio 1 > ad Romanos, 12 > Psalmi, 47 > 9
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, VIII <<<     >>> X

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT IX

1 (Vers. 18.) Et erant filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Iapheth. Frequenter Septuaginta Interpretes non valentes HETH litteram, quae duplicem aspirationem sonat, in Graecum sermonem vertere, chi (χ) Graecam litteram addiderunt: ut nos docerent in istiusmodi vocabulis aspirare debere: unde et in praesenti loco, Cham transtulerunt, pro eo quod est HAM, a quo et [Vitiose Palatinus, a quo et apud Aegyptios usque hodie, etc. Ipsa nempe Aegyptus a Cham, Mitzraimi patre Chamia, vel Chemia dicta est. Hebraeis Aretz, Cham, et Coptitis Τηρφχημι, terra Chami, etc.] Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua HAM dicitur.
2 (Vers. 27.) Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem. De Sem, Hebraei; de Iapheth, populus gentium nascitur. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quae IAPHETH dicitur, latitudo nomen accepit. Quod autem ait: Et habitet in tabernaculis Sem, de nobis prophetatur, qui in eruditione et scientia Scripturarum, eiecto Israele, versamur.
3 (Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni. Ecce post diluvium trecentis quinquaginta annis vixit Noe. Ex quo perspicuum est, centum viginti annos generationi illi, ut supra diximus, ad poenitentiam datos, et non vitae mortalium constitutos.
Hieronymus HOME

bsb4610.81

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik